monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 4, 25, 10
Per humiditatem itaque caro in peccatis delectatur, et per calorem poenitendo luget, quia humiditas ex carne, et calor ex anima est; atque per haec duo omne opus, scilicet malum et bonum, perficitur, quemadmodum et per ea fortitudo terrae omnia inutilia et utilia germinat.